

Epistola I ad Corinthos*
Caput 4: Versus 3
Meipsum.Periculum est vobis de ignotis cordis mei vel aliorum judicare. Tanta enim profunditas credenda est esse in homine quae lateat etiam ipsum hominem in quo est, ut in Petro profunditas infirmitatis latebat, cum se Domino commoriturum temere promittebat. Cum ergo quisque de se aut non omnino aut vix possit veram ferre sententiam, quomodo potest de alio judicare, cum nemo sciat quid agatur in homine, nisi spiritus hominis?Ab humano.Id est ab hominibus, dum sunt in suo die, et non est dies Domini.Humano.Quia est dies Domini, quo judicabit quando unusquisque pro se rationem reddet, et tunc secreta cordium patebunt.